- LINDAVIUM, s. LINDOIA
- LINDAVIUM, s. LINDOIAvulgo LINDAW, urbs libera Imp. et puhra Sueviae ad lacum Brigantinum, Ins. lacûs Constantiensis, ponte 290. pass. lapid. unita continentisatis munita, et frustra a Suecis tentata, 5. mill. Germ. a Fano S. Galli in Ort. uti 8. a constantia, 9. a Memminga in Austr. In limite Helvetiorum. A tiliis, quae olim circum monasterium plantatae, nomen nacta, etiam in insignibus viridem tiliam in clypeo gerit. Hîc primo coenobium circa A. C. 810. ab Adelberto Rorbacio, Car. Mag. cognato divae Virgini sacratum: ad quod cum multi confluerent, vicus exstructus: ex vico identidem ampliato et aucto opp. factum est, in loco amoeno, commodo et fecundo situm. Hoc primum Abbatissae, dein Sueviae Ducibus subfuit: alii tamen Lindaviam non ad Monasterium, sed ad Comitem Lindaviensem sive Brigantinum pertinuisse, et ab hoc libertate 24. marcis auriargentiqueve emptâ, Imperio se addixisse docent. Privilegia a Rodolpho I. Frid. III. Sigismundo Impp. accepit amplissima. Monasterium ver”, sive Abbatia Lindaviensis, in quatuor pagis zu Reitnan, Schonau, Aeschach, et Rinckenbach, hobas colonarias,sive curtes s. mansos possidet, quae ibi loci Kellenhoff, s. Mayerhoff, vocari amant, Horum Advocatia, A. C. 1334. a Lud. Imp. ut a parte Monasterii, preatensa, Comiti Hugoni Brigantino, pro 200. marcis argenti; postea A. C. 1364. a Car. IV. Comitibus Helvensteniis, una cum aliis iuribus oppignorata, ab his ad civitatem Ulmensem, A. C. 1382. devenit, quae easdem Wenceslao Imp. cessit, a quo postea A. C. 1394. Schellenbergio pignori data, tandam A. C. 1430. ad ipsam civitatem rediit. Ferd. tandem. II. Hugoni Montfortio, A. C. 1628. Advocatiam istam concessit, qui ex soluto Urbi oppignorationes pretio, non Advocatiam solum, sed etiam pagos, loco hobarum ibi sitarum, occupavit: unde controversia diuturna primo cum Comite, dein cum Austriaca domo, ut et separatim cum Abbatissa orta, quae tandem Pace Monaster. decisâ, et Urbs in quietam possessio. nem pristini iuris, reddita tamen sorte, immissa est. Incendium urbs passa est ingens, A. C. 1273. Vide Limnaeum Enuc. l. 4. c. 33. et Munster.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.